- ARISTOPHANES
- I.ARISTOPHANESArhcon Athenis, Olympiadis centesimae duodecimae annô secundô. Diodor. Sic. l. 17. c. 49.II.ARISTOPHANESByzantinus Grammaticus, Callimachum senem puet audivit, adultior vero Zenodorum, Dionysium item Iambum, et Euphronida Corinthium magistros habuit, teste Suidâ, in Α᾿ριςτοφάνης, ubi Olymp. 145. ρμέ (non με, uti vulgo legitur) vixisse dicitur. Anonymus ille aureâ suâ, et vere pretiosissimâ Olympiadum descriptione, quâ Historiam mille annorum compendiô nobis exhibet, ad Olymp. 145. an. 1. Α᾿ριςτοφάνης Βυζάντιος γραμματικὸς, υἱὸς Α᾿πελλοῦ, μαθητὴς Καλλιμάχου καὶ Ζηνοδότου ἐγνωρίζετο. Audivit quoque Eratosthenem, Callimachi discipulum, teste Suidâ in Eratosthenes, post defunctum scil. sub Euergete, Callimachum. Iuvenis cum esset, Machone Sicyoniô Poetâ familiaritet usus est, teste Athenaeô. l. 14. c. 23. ut ita hinc Machonis aetas cognoscatur, neque ipse inter incertae aetatis Poetas cum Vossio habeatur. Obiit an. aetat. 80. postquam sub Ptolemaeo Euergera et Philopatore, diu floruisset, scripta eius laudata, Athen l. 9. 13. 14. Diog. Laert. in Platone et Epicuro. Laudat praeter hunc, Aristophanem Aegeum, nummus quidam apud Goltzium in Thesauro. Aristophanes Boeotus ἐκ τῶ κατα Α῎ρχοντας ὑπομνημάτων, apud Plut. l. de Herodot. malign. narrat, non Leontiadem, quod Herodot. l. 7. voluit, sed Anaxandrum Thebanorum in thermopylis Ducem fuisse. Unde hic Historicis Graecis Vossianis addendus videtur. Ionsius l. 2. Histor. Philos. Script. c. 10. p. 167.III.ARISTOPHANESPoeta Comicus, Philippi fil. ex Lindo Rhodi oppid. ortus, inventor tetrametri, in carpendis hominum vitiis liberrimus: Ab Atheniensibus sertô ex sacra lauro, quae in acropoli erat, ornatus. Cum Socrate inimicitias exercuit, quem in Nubibus, ut iuventutis corruptorem egregium acerrime insectatur. Vide Suidam, et Diog. Laert. l. 2. Per excellentiam Comaediae Poeta, ab ipso etiam magno Persarum Rege, cognominatus. In eo sunt omnia linguae Atticae ornamenta, quem sub pulvinari suo, cum dormitum iret, servare solitum ferunt B. Chrusostomum. Comoedias seripsit 54. ex quibus 11. adhuc exstant. Hic veteris Comoediae, quae magnâ libertate insectata vitia est, princeps longe, sicut Menander novae fuit: Ita tamen, ut illi adiungendi Eupolis et Cratinus sint, huic vero Philemon ac Diphilus comites addendi. Velleius l. 1. c. 16. Una, neque multorum annorum spatio divisaaetas, per divini spiritus viros, Aeschylum, Sophoclem, Euripidem illustravit Tragaedias: una priscam illam ac veterem sub Cratino, Aristophane, et Eupolide, Comoediam: ac novam Comicam Menandrus, aequalesque eius aetatis magis quiam operis, Philemon ac Diphilus, et invenêre intra paucissimos annos, neque imitanda reliquêre. Quinctilian. l. 10. c. 1. Plures eius (antiquae Comoediae scil.) auctores: Aristophanes tamen, et Eupolis, Cratinusque praecipui. Horat. l. 1. Sat. 4. v. 1.Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque, Poetae,Atque alii, quorum Comoedia prisca virorum est;Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur,Quod moechus foret, aut sicarius, aut alioquiFamosus, multa cum libertate notabant.Persius Sat. 1. v. 124.Iratum Eupoliden praegrandi cum sene palles.I. e. cum Aristophane, inquiunt interpretes, quem senem vocat ob monendi, increpandique partes, quas sustinet in fabulis. Sic senem Horatius vocat Lucilium, non propter aetatem; sed propter gravitatem argumenti, in quo se exercuit. Nam Lucilium annum aetatis 46. non excessisse, ex Eusebii Chronico discimus. Plutarchus collatione Aristophanis, et Alexandri institutâ, huic palmam tribuit. Lilius Giraldus in vita Poet. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.